- DIEPHOLTIA
- DIEPHOLTIAopp. Westphaliae, Comitatus, cognom. caput, sub Duce Brunsuicensi, ad Huntium amnem, cum exit ex Dummera lacu. Medium inter Bremam et Osnabrugum. Male habitum fuit ultimo bello Germanico. Olim sub proprio Comite, cuius Familiae originem a quodam Ludolfo derivari legimus, cuius nepos Godscalcus Osnabrugensis vitâ functus est A. C. 1119. Alii praeterea Epp. Mindenses, Ultraiectini, Osnabrugenses, ex eodem sanguine oriundi fuêre. Masculorum ultimus Frideric. Comes Diepholtii excessit vitâ A. C. 1585. unde ad Lunaeburgicos Comitatus delatus est. Fuit autem Frideric. hic Com. Diepholtinus et Bronchorstius, fil. Rudolphi ex Margareta Hoiensi, nepos Friderici etc. atque ex Anastasia Waldeccia, quae biennio ante maritum est exstincta, praeter silium, qui ilico obiit, filiam habuit Annam Margaretam, quae nupta Philippo Landgravio Hassiae in Butsbach. obiit A. C. 1629. sicque gentem terminavit. Phil. Iac. Spener. Theatro Nobilit. Europ. Tom. II. p. 21. Vide quoque Indic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.